Registro n. 11 precedente | 711 di 1770 | successivo

711. Francesco Sforza al podestÓ di Pavia 1453 febbraio 7 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Pavia di fare giustizia rispetto a quanto Ŕ contenuto nella supplica del pavese Giovanni Ambrogio de Prodapedis trattandosi, in particolare, di dote e di beni parafrenali. Se le cose stessero diversamente da come esposte, glielo si dica.

Potestati nostro Papie.
Exhibite nobis supplicationis parte Iohannisambrosii de Prodapedis, civis et habitatoris illius nostre civitatis Papie, copiam videbis alligatam, cuius inspecta continentia, maxime quia agitur occaxione consecutionis dotis et rerum ac bonorum parafrenalium, que res omni honesto favore digna est, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in supplicatione iuris debitum administres, ita quod nemini exinde merito conquerendi prestetur occasio. Si tamen res aliter se haberet vel iuridicum aliud obiceretur, de his volumus effici certiores superinde debite provisuri. Data Mediolani, vii februarii 1453.