Registro n. 11 precedente | 712 di 1770 | successivo

712. Francesco Sforza il podestà di Tortona 1453 febbraio 7 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Tortona, considerato quello che Pietro Aragoto dice contro alcuni di Casalnoceto e sentiti anche costoro, renda giustizia in modo che il ricorrente consegua quanto gli è dovuto. Se le cose fossero diverse o giuridicamente opposte, vuole che lo si informi.

[ 157v] Potestati nostro Terdone.
Exhibuit nobis Petrus Aragotus, civis Terdonensis, supplicationem his alligatam, contra quosdam de Casalinoxeta. Eius autem inspecta continentia, utque res, pro qua agitur, maturius et sine suspitione pertranseat, mandamus tibi et committimus quatenus, vocatis vocandis, super iis, de quibus supplicatio mentionem facit, iusticiam ministres summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni cum celeritate possibili, ita quod supplicans debitum veniat assequi suum et iusta nemini querelIe detur materia. Si tamen res se aliter haberet vel aliud iuridicum adduceretur in contrarium, de his vellimus (a) tuis effici certiores. Mediolani, vii februarii 1453.


(a) Segue efficer depennato.