Registro n. 11 precedente | 731 di 1770 | successivo

731. Francesco Sforza al capitano di Monza 1453 febbraio 10 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano di Monza non permetta che il milanese Franceschino Cremosano sia indotto a pagare gli oneri locali per i beni che ivi ha, perché non deve pagare carichi in due luoghi. Se ci fosse qualcosa in contrario, glielo si scriva.

Capitano (a) Modoetie.
Dubitare videtur Franceschinus de Cremosanis, civis noster Mediolani, ne per homines illius nostre terre ad contribucionem omnem cum eis artetur indebite et preter civilitatis sue disposicionem, sicuti ex serie involute supplicationis clarius inteliges, quare ne sibi iuste conquerendi prestetur materia neve deterioris condicionis aliis civibus existat, contentamur et tibi mandamus quatenus, si narrata vera sunt, eum supplicantem, pro bonis que habet in dicta terra seu territorio eius, ad occurentia ibidem onera gravari vel impelIi nullo modo permittas, ne duobus in locis ad onera pergravetur. Si tamen res secus se haberet vel aliud iuridicum obiectum in contrarium, de his volumus tuis reddi clariores. Mediolani, x februarii 1453.


(a) Segue Martesane depennato.