Registro n. 11 precedente | 744 di 1770 | successivo

744. Francesco Sforza a Pietro Visconti 1453 febbraio 13 Milano

Francesco Sforza, siccome il conestabile ducale Pietro Visconti non riesce a conseguire i crediti che vanta da Antonio da Linate, incarica il podestà di Melzo perché, anche al di là della sua giurisdizione, faccia avere a Pietro il saldo completo di quanto dovutogli.

Potestati nostro Meltii.
Petrus Vicecomes, strenuus conestabilis noster, se verum creditorem esse Antonii de Lonate, illius terre habitatoris, de certa denariorum quantitate et, propter renitencias et subterfugia dicti Antonii, debitum suum consequi non posse, requisivitque a nobis ut proinde sibi de opportuno assistamus remedio, quo debitum suum celeriter consequatur. Itaque honeste requisitioni dicti Petri acquiescentes, committimus tibi et volumus quatenus, vocato ad te Antonio et constante tibi de eius vero debito, ad omnem requisitionem memorati Petri, sive cuiuslibet legitimi sui nuntii, eundem Antonium, omnibus iuris remediis, et quodcunque opus fuerit, compellas ad integre satisfaciendum pro omni et toto eo ad quod dictus Petrus ab eo habere debuerit, et hoc summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, factique veritate inspecta, et per modum quidem agas, quo idem Petrus, quem continuo in servitiis operari habemus, celeriter et integre suum debitum consequatur, cessantis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque, non obstante etiam quod tua iurisdictio ad tantam summam non extendat. Mediolani, xiii februarii 1453.