Registro n. 11 precedente | 75 di 1770 | successivo

75. Francesco Sforza al collaterale ducale di Pavia 1452 marzo 29 Milano

Francesco Sforza vuole che il collaterale ducale di Pavia, accertata la verità della denuncia di Lazzaro de Todeschi contro Bertino da Bergamo, quale suo debitore di una certa somma, costringa per vie legali detto Bertino a onorare quanto deve.

[ 43r] Collaterali nostro in Papia.
Exposuit nobis Lazarus de Thodeschis dilectus noster quod creditor est Bertini de Pergamo de certa danariorum summa qui, ut melius solutionem effugeret, se e Placentia absentavit et se reduxit in civitate illa nostra, sicuti ex tenore introcluse supplicationis videre poteris; quapropter mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis partibus, si tibi apparuerit de vero supplicantis credito, compellas Bertinum antedictum per omnia iuris remedia ad eidem cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi debite tenebitur quavis de causa in modum quod celerius et absque litigiorum strepitibus satisfactionem suam obtineat. Data Mediolani, die xxviiii martii MCCCCLII.