Registro n. 11 precedente | 758 di 1770 | successivo

758. Francesco Sforza a Teseo da Spoleto 1453 febbraio 13 Milano

Francesco Sforza vuole che Teseo da Spoleto, commissario sopra gli alloggiamenti dei cavalli a Piacenza, se scoprirÓ che i beni della dimora del precettore di Sant'Antonio di Piacenza sono sempre stati esenti dal pagamento della tassa dei cavalli, provveda che contro il consueto nulla si innovi.

Thiseo de Spolito, comissario super alogiamentis equorum in Placentia.
Cum queremonia significari nobis fecit venerabilis preceptor Sancti Antonii illius nostre civitatis Placentie quod, contra disposicionem exemptionum domus mansionis sue per nos confirmatarum et observatarum, ut asseritur, continue usque in hodiernum volunt bona domus eiusdem ad solucionem taxarum equorum compelli, quare scribimus tibi et volumus, si, habita diligenti superinde informacione, compertum habueris ea bona ita continuo exempta, ut exponitur, extitisse observata, etiam ob summam devotionem et reverentiam, qua beatissimum Sanctum Antonium et sue dedicata mansioni complectimur, opportune provideris quod adversus ea, preter debitum et consuetum, quicquam non innovetur. Mediolani, xiii februarii 1453.