Registro n. 11 precedente | 777 di 1770 | successivo

777. Francesco Sforza al capitano di Monza 1453 febbraio 15 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano di Monza che, verificato il credito denunciato da Giovanni Pirovano nei confronti della comunità monzese, costringa detta comunità a rifondere al ricorrente tutti i denari di cui essa s'è avvantaggiata.

Capitaneo nostro Modoetie.
Creditorem se dicit Iohannes de Pirovano illius nostre comunitatis Modoetie ex causa, de qua inserta eius peticio commemorat. Cum igitur equum sit ut quisque sibi debitum reportet durumque cum comuni sit litigare, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis agentibus pro eadem comunitate, si narrata vera esse dignoveris, et presertim quod supplicantis pecunie in ipsius communis utilitatem converse sint, uti exponitur, compellas, ullo absque litigio sepedictam comunitatem, sive dictos pro ea fatientes, ad restituendas dicto supplicanti huiusmodi suas pecunias integre et absque temporis dillatione, sicuti iusticie pariter et honestati congruere videtur. Data Mediolani, ut supra.