Registro n. 11 precedente | 779 di 1770 | successivo

779. Francesco Sforza a Oldrado Lampugnani e al referendario di Parma 1453 febbraio 15 Milano

Francesco Sforza comanda a Oldrado Lampugnani e al referendario di Parma che se scoprono che il parmense Matteo da Carpaneto Ť stato indebitamente estromesso dal negozio che gestiva in virtý di un atto rogato da un notaio, lo rimettano nel possesso di detto negozio. Se le cose stessero diversamente, lo informino.

[ 169v] Domino Oldrado de Lampugnano et refferendario Parme.
Sicuti ex tenore his involute supplicationis seriosius intelligetis, dubitare videtur Matheus de Carpaneto, civis noster Parmensis, ne quicquam innovetur contra eum, occaxione cuiusdam apoteche, quam alias conduxisse asserit a comunitate nostra Parme, uti publico investiture constat documento, rogato per idoneum notarium, quod, si fieret, indebite quidem eveniret et preter disposicionem ipsius investiture ac capitullorum nostrorum dicte nostre comunitati concessorum. Quare intendentes neminem iniuria vel alia molestia indebita (a) affici, attentisque premissis, contentamur et vobis mandamus ut quidpiam contra dictum supplicantem ex causa dicte apoteche nullatenus, preter iuris debitum et eorundem capitullorum nostrorum disposicionem innovetis nec innovari quovismodo patiamini, vel sustineatis, sed illum ad ipsius apoteche posessionem debite (b) manuteatis et defendatis, ne sibi merito conquerendi suboriatur occasio. Si tamen res aliter se haberet, vel aliud insurgeret in contrarium, de his certiores reddi vellimus. Mediolani, xv februarii 1453.


(a) Segue effic depennato.
(b) Segue manu teneatis depennato.