Registro n. 11 precedente | 794 di 1770 | successivo

794. Francesco Sforza a Giovanni Barci da Arezzo 1453 febbraio 16 Milano

Francesco Sforza, viste la supplica di Cristoforo d'Angera e la relazione del giudice per cui Cristoforo fu condannato in contumacia, poiché non vuole che un assente sia condannato, comanda a Giovanni Barci da Arezzo, giudice dei malefici di Milano, di ammettere il ricorrente alla sua difesa chiamando chiunque egli vorrà entro quindici giorni.

Domino Iohanni de Barcis de Aretio, iudici malleficiorum Mediolani.
Animadvertentes continentiam supplicationis introcluse nobis exhibite per Christoforum de Angleria, attentaque maxime rellatione vestra per quam constat supplicantem ipsum in contumaciam solum condemnatum extitisse, quia absens tunc a civitate ista erat, ne supplicans digne conqueri valleat, quod absens innocens et indefensus condemnatus fuerit, contentamur, premissorum consideratione, et volumus quod ipsum supplicantem ad legitimas deffensiones et probaciones suas quascumque admittatis, et admitti faciatis quem per eum vel eius nomine fieri obinde et pro voluerint, aliquibus in contrarium non attentis. Data Mediolani, xvi februarii 1453. Predicta expediendo intra dies xv continuos ad longius, post harum receptionem, et interim quicquam contra supplicantem non innovetis nec innovari huiusmodi de causa faciatis vel patiamini. Data ut supra.