Registro n. 11 precedente | 810 di 1770 | successivo

810. Francesco Sforza a Raimondo Marliani 1453 febbraio 20 Milano

Francesco Sforza, avendo saputo che Raimondo Marliani, dei giurisperiti di Milano, per accordo delle parti, Ŕ stato incaricato dell'appello della causa di Carlo Cipello con Rainaldo Lodula, siccome fra le due parti sono reciprocamente pendenti altri cause, ad evitare il ricorso ad altri giudici e a ulteriori spese, vuole che detto Raimondo si assuma, oltre all'appello, anche la soluzione delle accennate vertenze, che porterÓ a conclusione con procedura sommaria.

[ 175r] Domino Raymondo de Marliano, ex iurisperitis Mediolani.
Commissa est vobis, uti accepimus, causa appellationis vertens inter Carulum Cipellum, parte una, et Raynaldum Lodulam, parte altera, de partium voluntate. Cum igitur intendat Raynaldus ipse nonnulla alia eidem Carulo expetere, ne partes ipse diversis eorum iudicibus litigare cogantur utque minoribus dispendiis afficiantur, contentamur et vobis comittimus quatenus, tam in dicta causa appellationis, quam in aliis omnibus, que partes sibi vicisim, videlicet una alteri et altera alteri petere quovismodo voluerint, iusticiam ministretis summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque posthabitis, et taliter quod neutri earum iusta querelle occasio, sicuti vos futuros speramus. Data Mediolani, xx februarii 1453.