Registro n. 11 precedente | 828 di 1770 | successivo

828. Francesco Sforza al podestÓ di Como 1453 febbraio 21 Milano

Francesco Sforza scrive al podestÓ di Como che, visto quanto Uberto de Gambaruptis , giÓ vicario del suo predecessore, ha scoperto circa la condanna di Antonio de Prata e Giovanni de Conte, abitanti a Sorico, smetta qualsiasi azione contro di loro e annulli qualsiasi scrittura attinente alla loro condanna.

Potestati Cumarum.
Considerantes ea, que nobis per suas comperuisse affirmavit super petitis et supplicatis per Antonium de Prata et Iohannem del Conte, habitatores Surici, dominus Ubertus de Gambaruptis, tunc vicarius predecessoris vestri, occasione scilicet condemnatione contra eos facte supplicationis et litterarum copiam videbitis introsertam, nec intendentes quod innocentes ullo modo pena afficiantur, contentamur et volumus quod a procedendo contra prenominatos Antonium et Iohannem, huiusmodi ex causa, omnino desistatis neque procedi faciatis vel patiamini. Et si qua contra eos secuta esset proinde novitas, illam faciatis libere revocari penitus et anullari pariter, et omnem condempnationem exinde factam cassari de quibuscunque libris ac scripturis et irritari, ne supplicantibus iuste querelle subministret occasio, et innocentes ac indefensi condemnati revocantur. Data Mediolani, ut supra.