Registro n. 11 precedente | 849 di 1770 | successivo

849. Francesco Sforza agli abati del Collegio notarile di Milano 1453 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza, aderendo alla richiesta della milanese Zaneta Capponi, cui è stata sottratta l'imbreviatura della dote, chiede agli abati del Collegio notarile di Milano di fargliene una copia, valida sia in tribunale che fuori, ma sia di nessun valore se il debito dotale è già stato saldato o non si sia tenuti a tale obbligo.

Prudentibus viris abbatibus Colegii notarilis civitatis Mediolani.
Attentis narratis in inclusa supplicatione Zanete de Capponibus, civis nostre Mediolani, maxime ne propter asportationem (a) imbreviaturarum, de quibus in supplicatione ipsa fit mentio, supplicans dote sua privata remaneat, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis quorum interest, si constiterit exposita veritate niti, provideatis opportune et per modum quo supplicans ipsa dictum dotis instrumentum habeat taliter quod fidem faciat tam in iudicio quam extra, ut supplicans ius suum consequi valeat, intendentes tamen, et serie presentium declarantes quod expletio dicti instrumenti dotis non noceat nec nocere possit illi vel illis, in cuius seu quorum preiudicium explebitur, eatenus quatenus verificent dictum debitum esse solutum aut non tenere ad solutionem huiusmodi debiti in toto vel in parte. Data Mediolani, xxiii februarii 1453.


(a) asportationem in interlinea su exportationem depennato.