Registro n. 11 precedente | 850 di 1770 | successivo

850. Francesco Sforza al podestà di Galliate 1453 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Galliate che, accertato il credito di mercede reclamato da Cristoforo Specia e da Ambrogio Bossi di quella località, provveda che i ricorrenti conseguano rapidamente quanto chiedono.

Potestati nostro Gayate.
Considerato tenore his inserte supplicationis Christofori Specie et Ambrosii de Bossiis de terra illa Gayatis, maxime quia agitur occaxio mercedis, et equum est ut quisque suum reportet debitum, contentamur et mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, provideas expedienter, et ullo penitus absque litigio, quod supplicantes integram satisfactionem assequantur totius eius quod habere huiusmodi ex causa debuerint, sicuti iusticie pariter et honestati convenire dignoscitur. Data Mediolani, xxiii februarii 1453.