Registro n. 11 precedente | 862 di 1770 | successivo

862. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 febbraio 24 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che renda giustizia sommaria a Giovanni de Calvo inducendo i fratelli e le mogli,nominati nella supplica, a soddisfare del tutto il ricorrente di quanto secondo giuridicamente gli si deve.

Potestati nostro Mediolani.
Reddita est nobis per Iohannem de Calvo supplicatio, presentibus involuta: eius autem inspecta continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus super contentis in supplicatione, iusticiam faciatis summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, compellendo nominatos inibi fratres et uxores et unum quemque eorum ad supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo quod sibi iuridice, huiusmodi de causa, tenebuntur, ita quod supplicans absque litigiorum stripitibus suum quam citius reportet debitum. Data Mediolani, xxiiii februarii 1453.