Registro n. 11 precedente | 872 di 1770 | successivo

872. Francesco Sforza a Paolo della Padella 1453 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza vuole che Paolo della Padella, accertato che Melchione de Squassis, cartario ducale, ha depositato denari presso il defunto Antonino, induca Paolo, erede di Antonino, a restituirli prontamente al supplicante.

[ 185v] Domino Paullo dela Padella.
Porexit nobis Melchion de Squassis, cartarius noster, supplicationem presentibus annexam, eius autem continentia(m) attendentes et ut supplicatio citius et absque litigiorum strepitibus satisfactionem assequatur suam, mandamus tibi et committimus quatenus si, habitis partibus, constiteris narata vera esse et precipue quod huiusmodi pecunie, deposite dicto quondam Antonino seu penes eum, spectent supplicanti, uti asseritur, eo casu compellas nominatum in ea Paulum, filium et heredem assertum dicti quondam Antonini ad supplicanti eas exbursandum et restituendum ita quod suum quam celerius fieri poterit assequatur et reportet debitum nec per litigia deducatur. Data Mediolani, xxviii februarii MCCCCLIII.