Registro n. 11 precedente | 879 di 1770 | successivo

879. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza, siccome la causa dei coniugi Giovanni Giacomo de Monticello, cittadino di Bobbio, e Lucrezia de Pavisaticis Ŕ meritevole di favore, vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, la tratti da solo con procedura sommaria provvedendo che i ricorrenti ottengano quanto legalmente loro spetta con loro minori disagi e spese.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Recepimus supplicationem tenoris inclusi parte Iohannis Iacobi de Monticelo, civis Bobii, et Lucretie de Pavisaticis, iugalium. Cum autem causa huiusmodi favorabilis sit et pia admodum censeri possit, committimus vobis et volumus quatenus, sumpta de narratis informacione opportuna, super recitatis in supplicatione summarium, solus ius ministretis et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate inspecta, providendo expedienter quod quicquid supplicantes iuridice habere debuerint, velocius, et cum quam minore partium incomodo et expensa fieri poterit, omnino consequatur; et premissa expediatis intra dies xx continuos ad tardius post harum receptionem. Data Mediolani, xxviii februarii 1453.