Registro n. 11 precedente | 907 di 1770 | successivo

907. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1453 marzo 2 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano della Martesana di provvedere che Dionigi e gli altri Riva non vengano turbati dagli uomini di Galbiate con l'imposizione di dazi sul pane, vino e carni, ma ne restino esenti come sono gli altri del Montebrianza. Venga revocata qualsiasi novitÓ sia stata fatta in materia.

[ 192v] Capitaneo nostro Martesane.
Conqueruntur Dionisius et alii de Rippa, in annexa supplicatione memorati, de hominibus terre Galbiate ex eo quod imponere velint onera vectigalia, quod fieri non debent, considerata maxime disposicione previlegiorum nostrorum et cetera, sicuti inclusa peticio habunde mentione(m) facit. Quare attentis ibidem recitatis, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, si exposita veritatem confovere dignoveris, provideatis expedienter quod supplicantes pro solucione dictorum panis, vini et carnium nullatenus molestentur nec graventur per comunia et homines predictos, eos preservari faciendo eo modo quo preservantur reliqui in illis partibus Montis Brianzie et iuxta disposicionem eorundem privilegiorum, faciendo etiam quamlibet attentatam contra supplicantes novitatem obinde libere revocari. Si tamen aliud iuridicum adesset in contrarium, vel res secus se haberet, de his vellimus tuis reddi certiores. Mediolani, ii martii 1453.