Registro n. 11 precedente | 911 di 1770 | successivo

911. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1453 marzo 1 Milano

Francesco Sforza comanda al podestà di Piacenza che, accertata la verità del contenuto della supplica di Lanzaloto della Vizola, induca Giovanni a restituirgli la schiava o a risarcirlo di tutto quanto gli deve.

[ 193v] Potestati nostro Placentie.
Nomine Lanzaloti dela Vizola, civis nostri Placentie, exhibita est introserta petitio, et, eius visa continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta de narratis informatione expedienti, si narrata vera esse dignoveris, compellas dictum Iohannem ad restituendam supplicanti sclavam in ea memoratam aut satisfationem sibi integre, hac de causa, de omni et toto eo quod habere debite debuerit. Premissaque expedias summarie et expeditius, ac ullo sine litigio, ita quod suum presto obtineat debitum. Mediolani, primo martii 1453. Duplicate et refecte fuerunt suprascripte littere sub data Cremone, xxiiii suprascripti mensis martii.