Registro n. 11 precedente | 928 di 1770 | successivo

928. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 marzo 5 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, resosi conto del credito di Giovanni Manfredi detto Senigaglia, costringa Pietro a saldare il suo debito.

[ 196v] Potestati nostri Mediolani.
Receptam a Iohanne de Manfredis, dicto Senegalia, supplicationem tibi per copiam mittimus interclusam, et eius viso tenore, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus et constito de vero supplicantis credito, compellas per omnia iuris remedia nominatum in supplicatione Petrum ad supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo quod habere debuerit ex causa in supplicatione recitata, predicta expediendo summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque recitatis, ut partes releventur. Mediolani, v martii 1453.