Registro n. 11 precedente | 933 di 1770 | successivo

933. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1453 marzo 5 Milano

Francesco Sforza comanda al capitano del lago di Como che, considerata la lamentela di Pierina di Castanedo e Balzarnia, sua figlia, li investa di diritto del possesso e della gestione di tutti i beni. Quanto alle altre cose richiamate nella loro supplica, renda rapidamente giustizia sommaria.

[ 197v] Capitaneo nostro Lacus Cumarum.
Intelleximus querellam, quam nobis fecerunt Petrina de Castanedo et Balzarnia, eius filia, ex tenore introcluse supplicationis, cuius tenorem attendentes mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus et habita de recitatis in supplicatione expedienti noticia, ponatis supplicantes ipsas et inducatis ad posessionem et tenutam bonorum omnium, de quibus inserta ipsa supplicatio mentionem facit, sicuti de iure reponi promovebuntur, ammotis abinde quibuslibet illicitis detentoribus et sive occupatoribus, et demum, super premissis et reliquis in supplicatione memoratis, iustitiam faciatis summarie et de plano, sine strepito et figura iudicii, ac quam citius fieri poterit, sic quod exinde nemo dignam habeat queremonie causam. Mediolani, v martii 1453.