Registro n. 11 precedente | 947 di 1770 | successivo

947. Francesco Sforza all'abate di Fefes 1453 marzo 6 Milano

Francesco Sforza comunica all'abate di Fefes che i comaschi Giovanni Azario e suo figlio Giacomo si lamentano che in quel territorio siano state bloccate delle merci che portavano a Como a istanza di un certo Giorgio teutonico che si dichiarava creditore della comunitą di Como, il cui stipendiato era allora Sgiopatevorum, persona che i ricorrenti e il podestą di Como negano sia stato dipendente di detta comunitą. Per tale ragione il duca chiede che le merci vengano rilasciate ai ricorrenti, e se Giorgio pretende qualcosa da Como, che possa andare in detta cittą, dove gli si farą giustizia.

[ 200r] Reverendo in Christo patri domino abbati de Fefes.
Iohannes Azarius et Iacobus, eius filius, nostri cives Cumarum, graviter coram nobis indo luerunt et conquesti (a) sunt ex eo quod, vestris in terris restate fuerunt mercantie, quas illis de partibus ad nostram civitatem Cumarum conducebant, ad instantiam cuiusdam Georgii teutonici se creditore fatientis comunitatis nostre Cumarum, cuius stipendiatus alias fuisse Sgiopatevorum affirmat, quod et ipsi exponentes et potestas noster Cumarum, qui de re istam informationem suscepisse debuit veriorem penitus abnegant, immodo asserierant nunquam fuisse illum dicte communitatis stipendiatum. Quamobrem exortamur reverentiam vestram atque precamur ut opportune providere velit quod dicte mercantie libere et expeditius supplicantibus relaxentur. Et si quicquam idem Georgius a communitate predicta habere pretendat potest Cumas accedere et sibi ius expeditissime ministrari faciemus, ne dum ei verum et cuicumque reverentie vestre subdito demun agat reverentia vestra ac in re quemadmodum in ea confidimus et illam facturam certi reddimur. Data Mediolani, vi martii 1453.


(a) Segue fuerunt depennato.