Registro n. 11 precedente | 952 di 1770 | successivo

952. Francesco Sforza a Bartolomeo Caccia 1453 marzo 6 Milano

Francesco Sforza affida a Bartolomeo Caccia, dottore giurisperito del collegio di Novara, la vertenza tra Giovannino Caccia da Candiano da una parte, e Giovanni Antonio e Giovanni Francesco, fratelli Caccia e nipoti di detto Giovannino, dall'altra. Vuole che Bartolomeo approfondisca i motivi di tali divergenze e che, conosciuta la verità della controversia, dia a questa una debita fine con ogni prontezza possibile.

Domino Bartolomeo de Catiis, iurisutriusque doctori de collegio Novarie.
Fuerunt coram nobis Iohaninus de Catiis de Candiano, parte una, et Iohannantonius ac Iohannes Franciscus, fratres et dicti Iohanini nepotes, similiter de Catiis, parte ex altera, ob quasdam inter eos vertentes differentias, de quibus inserte eorum adversantes peticiones mentionem faciunt et commemorant. Nos vero eiusmodi vertentes controversias hodio habentes, et cupientes de his omnibus eadem saltim initia cognosci et decidi, ne ulteriores lites insurgant, que inter conviventes maxima tolerende non sunt, decetque mere veritati et equitati inter patruum et nepotes locum esse, ne ignorantes qua preditus sit sufficientia et rectitudine, quove pacto elaboretis in sedandis litibus, que inter vestros precipue verti et esse contingunt, vobis igitur partibus ipsis asentientibus, causam seu causas easdem committimus, volentes quod illas videatis et meram veritatem cernere, omni cum diligentia studeatis, cognoscatisque et, fine debito, prout consentaneum vobis agnato communi videbitur, tollatis penitus et eradicetis, etiam omni cum celleritate posibili et cum quam minore fieri poterit partium incomodo et expensa, sumarie in premissis procedendo et de plano sine strepitu et figura iudicii, cessantibus cavillationibus et frivolis obiectionibus quibuscunque non attentis litteris in hac re emanatis. Data Mediolani, ut supra.