Registro n. 11 precedente | 953 di 1770 | successivo

953. Francesco Sforza al podestÓ di Bellinzona 1453 marzo 6 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Bellinzona che, qualora risultasse che egli non Ŕ giudice ordinario, rimetta la causa di Giacomo de Camotino al giudice competente.

201v Potestati nostro Berinzone.
Fecit nobis Iacobus de Camotino querelam, sicuti per insertam eius peticionem clare intelliges. Quare, attendentes in supplicatione ipsa memorata, maxime ne supplicans digne conqueri valeat, quod invitus eius extra iurisdictionem, preter etiam disposicionem capitullorum nostrorum comunitati Vallis Bellegni concessorum litigare compellatur, mandamus tibi et volumus quatenus, si ita est quod in causa pro qua agitur iudex non sis ordinarius, eo casu te non intromitas, sed partes remittas ad earum iudicem competentem iusticiam superinde facturum. Data Mediolani, vi martii 1453.