Registro n. 11 precedente | 957 di 1770 | successivo

957. Francesco Sforza al podestà di Tortona 1453 marzo 6 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Tortona che, aderendo alla richiesta di Zanino Opicino e Bartolomeo de Artuana e di altri che dicono di essere stati condannati in contumacia perché non si erano presentati in città ove imperversava la peste, e quindi non avevano potuto difendersi, concede che i richiedenti possano presentare le loro difese.

Potestati nostro Terdone.
Condemnati fuisse asserunt Zaninus Opicinus et Bartolomeus de Artuana, habitatores terre Casachi, et alii habitatores, in inclusa supplicatione nominati, indebite et in contumaciam, dumtaxat tempore quo pestis vigebat in illa nostra civitate, ad quam accedere tunc non poterunt ad ius suum tutandum. Et quia innocentes et inculpabiles se asserunt, meliusque sit innocentes absolvere quam nocentes condemnantes, contentamur igitur et tibi mandamus quatenus, si narrata vera sunt, admittas denuo ipsos supplicantes ad deffensiones quascunque et probationes legitimas, que per eos, vel eorum nominibus, fieri et produci voluerunt, dicta contumatia non attenta, absolvendo eos supplicantes, sive eorum alterum, vel condemnando, prout iustitia suadebit, prestitis tamen fideiussoribus prius per ipsos ydoneis de stando et parendo iure et de solvendo omnem condamnationem, que fieri obinde continget. Data Mediolani, ut supra.