Registro n. 11 precedente | 964 di 1770 | successivo

964. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 marzo 7 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, informatosi di quanto narrato nella supplica del pavese Nicola de Georgiis, ricordando che il ricorrente Ŕ forestiero, imponga, con rapida procedura, ad Antonino di soddisfare il ricorrente in tutto quello che gli spetta.

[ 203v] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Nobilis vir Nicolaus de Georgiis, civis Papiensis dilectus, nobis supplicavit in forma presentibus annexa, cuius serie considerata, maxime ne supplicans, qui hic forensis est, hac pro minima re litigare diutius habeat vel laboribus fatigentur vel incommodis, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et asumpta de narratis informatione expedienti, compellatis Antoninum, in supplicatione nominatum, ad supplicanti integre satisfaciendum pro toto eo ad quod sibi, ex causa dicti milii iuridice tenebitur, premissa committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et asumpta de narratis informatione expediendo summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta ac ullo absque litigio, et intra dies duodecim continuos ad longius, post harum receptionem. Data Mediolani, vii martii 1453.