Registro n. 11 precedente | 968 di 1770 | successivo

968. Francesco Sforza al podestÓ di Como 1453 marzo 7 Milano

Francesco Sforza, attenendosi a quanto gli ha scritto il podestÓ di Como se agire o no per la revisione degli arbitrati, gli dice che tali arbitrati debbono essere rivisti unicamente con riferimento alla possessione di Camnago e ai creditori dei fratelli nominati nella supplica, a meno che lo stesso Realdo di Loano non faccia constare che egli Ŕ stato fortemente leso.

[ 204r] Potestati nostro Cumarum.
Sat accepimus per ea, que nobis rescripsistis nuperrime, circa supplicata nobis per Realdum de Loano conquerentem de (a) quadam arbitramentorum enormi lesione. Quid habueritis de expositis, quid ne, vobis videatur agendum per nos hac in re et dispensandum videlicet quod arbitramenta ipsa nequaquam sint revidenda, salvo si dictus Realdus edoceat se notabiliter fuisse lesum respectu posessionis de Camnago et creditorum ipsorum fratrum in supplicatione denominatorum. Quare, cum iudicium hoc vestrum non nisi laudabile et iuri consonum haberi possit, contentamur et vobis mandamus quatenus arbitramenta predicta revideri non patiamini nisi solum respectu dicte posessionis de Camnago et creditorum suprascriptorum, si idem Realdus constare fecerit se notabiliter et maiorem quidem in modum lesum extitisse, seu iuxta (b) iudicium vestrum antedictum. Data Mediolani, die vii martii 1453.
Duplicata.


(a) Segue quaddam depennato.
(b) iuxta in interlinea.