Registro n. 11 precedente | 985 di 1770 | successivo

985. Francesco Sforza a Giovanni da Amelia 1453 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il consigliere ducale Giovanni da Amelia indaghi circa l'omicidio di cui si parla nella supplica del piacentino Giovanni de Lecacorvis puntando sulla partecipazione di detto Giovanni, cosa che egli nega, proclamandosi innocente di tale crimine. Di quanto avrÓ accertato, poi lo informi.

Domino Iohanni de Amilia, consciliario nostro dilectissimo.
Debita censura providere volentes circha expetita nobis ex tenore his inserte peticionis Iohannis de Lecacorvis, civis nostri Placentini, committimus vobis et volumus ut omnibus viis et modis quibus expedire videbitur, studeatis et nitamini diligentius huiusmodi homicidii, de qua in supplicatione ipsa mentio habetur, veritatem cernere, cum ad illud interfuisse asseratur eundem Iohannem, quod ipse penitus abnegat et illius facinoris se inso(nte)m et innocentem affirmat, et quicquid in pura veritate comperere potueritis nos vestris reddatis certiores. Data Mediolani, viiii martii 1453.