Registro n. 11 precedente | 987 di 1770 | successivo

987. Francesco Sforza al capitano di Monza 1453 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano di Monza intervenga per impedire che, come dice nella sua querela fra' Prandino Confalonieri del terz'ordine di San Francesco, egli venga costretto, contro la sua regola, a raccogliere gli onera seu vicinantia Rampone.

(a) Capitaneo nostro Modoetie.
Intelligere poteris querelam, quam nobis attulit frater Prandinus de Confanoneris, tertii ordinis Sancti Francisci professus illius nostre terre, ex eo quod deputari vellit ad exigenda occurrentia onera seu vicinantia Rampone ipsius terre, quod preter eius regulam esset, sicuti inclusa supplicatio late commemorat. Quare honestam existimantes supplicantis requisitionem, mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, eo casu ipsum supplicantem nullo pacto artes vel impellas ad exactionem predictam neque artari, molestari vel impelli patiaris vel permittas ne supplicans suam transgredi religionis normam cogatur, et, si qua obinde contra eum indebita novitas fuisset attentata, illam penitus et libere facias revocari. Data Mediolani, ut supra.


(a) Precede Potestati depennato.