Registro n. 11 precedente | 988 di 1770 | successivo

988. Francesco Sforza al podestÓ di Milano 1453 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestÓ di Milano, accertato quanto espresso nella supplica della vedova Giovannina Corio, induca Leone a soddifare completamente la ricorrente in quel che le Ŕ dovuto, assegnandole in solutum, se del caso, i beni immobili di Leone, e risolvendo il caso, con rito sommario, entro venti giorni.

[ 208r] Potestati nostro Mediolani.
Causas mulierum, et precipue dotium semper, quoad honestas sustineat, confovere dispositi, committimus tibi, attentis in inclusa supplicatione Iohanine de Coyris, vidue expressis et volumus quatenus, habitis partibus habitaque summaria de expositis informatione, compellas recitatum in supplicatione Leonem omnibus iuris remediis ad supplicanti integre persolvendum quicquid eidem debite ex causa, pro qua agitur, dare debuerit, faciendo etiam dicte supplicanti, si expedierit, assignare vel quod assignes tot ex bonis immobilibus dicti Leonis, que ascendant in solutum ad quantitatem usque convenientem veri eius crediti. Et premissa expediatis omni sublato litigio, sine strepitu et figura iudicii, ac intra dies xx continuos ad tardius a die harum receptionem denumerandos, facti etiam veritate comperta, cum supplicans per litigiorum anfractus minime deducenda sit. Data Mediolani, viiii martii 1453. (a)


(a) A margine: Pro Francisco Paulo de Lampugnano.