Registro n. 11 precedente | 994 di 1770 | successivo

994. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 marzo 8 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia di indurre i figli ed eredi del defunto Cristoforo de Romano, abitante a Corana pavese, di fare in modo che Agostino e fratelli de Patuciis abbiano la grossa somma che loro spetta.

Potestati nostro Papie.
Creditores se faciunt Augustinus de Patuciis et fratres, cives illius nostre civitatis Papie, filiorum quondam et heredum Christofori de Romano, habitatoris loci Corano Papiensis, de satis notabili pecunie quantitate a quibus suum nequeunt assequi debitum propter illorum renitentias. Quare mandamus tibi et volumus quatenus contra dictos heredes ius facias summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta per modum quod supplicantes integram eorum satisfactionem totius eius quod habere debite debuerint a predictis filiis et heredibus ipsius quondam Christofori, omnimode quanto citius poterit, obtineant, sicut decet. Data Mediolani, viii martii MCCCCLIII.