Registro n. 2 precedente | 1049 di 1791 | successivo

1049. Francesco Sforza a Umberto e Giacomo Spinola di Francavilla 1450 novembre 16 Milano

Francesco Sforza vuole che Umberto e Giacomo Spinola di Francavilla, che di recente hanno acquistato la localitą di Bissio da Agostino Doria, anziano e senza figliolanza, la riconoscano come luogo (era stato concesso in feudo da Filippo Maria Visconti) avuto «a nemine nisi a nobis».

Uberto et Iacobo fratribus de Spinulis Francheville.
Dilecti nostri, emistis preteritis diebus a Augustino de Auria, quemadmodum sentimus et tu quoque Uberte nobis horetenus significasti, situm in medio propemodum vestrum nobilium de Spinulis locum Bissii, quem Augustinus ipse, filiis carens et filiabus legitimis, et iam reddactus ad decrepitatis annos ab illustrissimo redolende memorie principe domino duce Filippo Marie patre et precessore nostro honorandissimo tenebat in feudum, itaque vos commonemus et volumus advertatis locum ipsum a nemine nisi a nobis in eiusmodi feudum recognoscere, sicut tamen vos libenter et accurate facturos speramus iam satis intelligentes observantiam et fidem in nos vestram, et vos non tantum conservande, sed etiam ampliando dacionis nostre et omnium dominii nostri iurium avidos esse, prout et nos domum vestram habemus carissimam. Data Mediolani, die xvi novembris MCCCCL.
Signata Cichus.