Registro n. 2 precedente | 110 di 1791 | successivo

110. Atto notarile di Antonio Del Conte per Andrea Simonetta e Lancillotto Beaqui sine data [1450 agosto]

Atto notarile con cui si attesta che Antonio Del Conte promette davanti ad Andrea Simonetta e Lancillotto Beaqui, castellano e capitano di Monza, di non lasciare il confino senza permesso ducale. Intervento dei fideiussori per 2000 ducati d'oro a garanzia della promessa.

Signatarum et sigillatarum sigillo ducali, a tergo: nobilibus viris castellano (1) et capitaneo nostris Monde (2). Modo ad executionem predictarum litterarum et aliis omnibus modo iure via et forma, quibus melius et validius potuit et potest, suprascriptus dominus Antonius de Comite, filius condam domini Thomaxii, civitatis Mediolani, porte Ticinensis, parochie Sancti Alesandri in Zebedia, et nunc moram trahentis in Modoetia pro confinato in contrata Medicum, et constitutus personaliter coram dominis Andrea de Simonetis, castelano castri Modoetie, et Lanzaloto de Beaquis, capitaneo Modoetie, promisit et vadiam dedit, obligando se et omnia sua bona mobilia et immobilia presentia et futura et etiam suppelectilia domus et ea que alias verisimiliter non caderent in generali obligatione pigneri prefatis dominis castellano et capitaneo Modoetie necnon in manibus mei notarii infrascripti persone publice et quilibet nostrum presentium stipulantium et recipientium nomine et vice et ad partem et utilitatem ducalis Camere, quod ipse dominus Antonius de Comite non se transferat ad aliquas alias partes nec ad civitatem Mediolani et non se transferat nisi ad predictas possessiones, nisi per transitum, sine spetiali licentia prefati illustris domini domini nostri ducis, nisi et prout in dictis licteris fit et habetur mencio. Et hoc sub pena, et nomine pene, in stipulacione deducte predictorum ducatorum quattuormilium, de quibus in dictis litteris fit et habetur mentio, auri et in auro et ad computum librarum trium sive quattuor imperialium pro quolibet ducato, dandorum et solvendorum per predictum dominum Antonium si et in casu quo predictis contrafecerit et non attendiderit et non observaverit predicta superius declarata et in dictis litteris contenta et specificata et in stipulatione et obligatione aducta, predictis modo et forma ut supra, renunciando, et cetera, promittens, et cetera. Et pro predictis omnibus et singulis per predictum dominum Antonium attendendis extiterunt et sunt fideiussores et in solutum ut infra atenditores pro ratis formis et tenoribus infrascriptis, videlicet:
ser dominus Iohannes de Petrasancta, filius quondam Antonii, porte Romane, parochie Sancti Nazarii in Brolio Mediolani, pro ducatis mille auri et in auro;
Iacobus de Alzate, filius quondam Antonii, porte Horientalis, parochie Sancti Viti in Pasquirolo in Mediolano, pro aliis ducatis mille auri et in auro ut supra;
[ 87v] Antonius Rabia, filius quondam Girardi, porte Nove, parochie Sancti Stephani ad Nosichiam, pro ducatis mille auri et in auro ut supra; Bernabuvis de Comite, filius quondam Petri, porte Ticinensis, parochie Sancti Sebastiani Mediolani, pro aliis ducatis mille auri et in auro, ut supra.
Qui domini Iohannes de Petrasancta, Iacobus de Olzate, Antonius de Comite et Bernabuvis de Comite sese constituerunt principales debitores, observatores et in solidum fideiussores pro quantitatibus et modis ac formis suprascriptis declaratis et specificatis ut supra, renunciantes Epistule divi Adriani et beneficio Novarum Constitutionum et omni alii iuri et auxilio usus et legis, iuris et facti, quo et quibus sese tueri possint vel iuvari modo aliquo vel ingegnio, obligantes sese omnia eorum et cuiuslibet eorum in solidum bona ut supra et iura pro quantitate et modis suprascriptis. Et hec omnia cum pactis roborando, et cetera.
Actum in castrum Modoetie, presentibus pro notario Iacobo de Monetis, filio quondam Iohannis, et Iohanne de Casate, filio quondam Girardi, ambobus Modoetie notariis.
Interfuerunt ibi testes: dominus Iacobus Rabia, filius quondam Girardi, Franciscus de Seregnio, filius quondam Henriperti, ambo habitatores Modoetie noti; Tadeus de Busti, filius quondam Iohannis, civitatis Mediolani, porte Horientalis, parochie Sancti Nazarii in Brolio Mediolani et nunc moram trahens in castro Modoetie, similiter notus; Iacobus de Abiate, filius quondam Iohannini, porte Horientalis, parochie Sancti Viti in Pasquirolo Mediolani, notus similiter; omnes testes ad premissa ydoney vocati specialiter et rogati.
Ego, Girardus de Bosomis, filius quondam Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius civitatis et ducatus Mediolani necnon terre Modoetie notus ac habitator, rogatus presens instrumentum promissionis tradidi et in testimonium promissorum subscripsi (a).


(a) Il documento allegato alla missiva n. 109.

(1) Identificato come Andrea Simonetta (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 599).
(2) Identificato come Lancillotto Beaqui (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 196).