Registro n. 2 precedente | 1202 di 1791 | successivo

1202. Francesco Sforza a Borso d'Este 1450 dicembre 16 Lodi

Francesco Sforza si congratula con Borso d'Este, marchese di Ferrara, per essere stato nominato vicario del papa per Ferrara e sue pertinenze e per la concessione di Bagnacavallo.

Domino Borsio, marchioni Ferrarie.
Rem sane convenientem et nostra amicitia condignam facit vostra fraternitas felicis et prosperos eius successus nobiscum communicare, habemusque ingentes eidem gratias ex eo quod nobis litteris suis significavit excellentiam vestram pro se et filiis suis a sanctissimo Domino nostro iure plenissimo civitatis Ferrarie et omnium ad eam pertinentium in temporalibus et cum omni amplissima potestate vicarium esse constitutam, Bagnacavallum etiam sibi fuisse concessum, sane non possumus ex huiusmodi concessionibus fraternitati vestre non gratulari et summa affici letitia, nobis commune existimantes quicquid prospere feliciterque eidem vestre fraternitati evenerit, ad cuius beneplacita queque parati sumus. Laude, xvi decembris 1450.