Registro n. 2 precedente | 1221 di 1791 | successivo

1221. Francesco Sforza a Carlo VII 1451 gennaio 1 Milano

Francesco Sforza vuole che Carlo VII, re dei francesi, creda alle sincerissime espressioni di fedeltÓ alla sua persona e alla casa regnante di Francia, che Rinaldo Dresnay, di ritorno definitivo in patria, gli dirÓ.

Serenissimo principi et excellentissimo domino domino meo singularissimo domino Carolo, regi Francorum.
Redeunte ad maiestatem vestram de ipsius mandato magnifico et strenuo milite domino Raynaldo Dresnay, qui in partibus Italie vice maiestatis vestre huiusque functus est et ita virtuosse et prudenter ac fideliter se gessit, ut merito ab eadem maiestate vestra et omnibus valeat commendari lege enim reditum suum predictum ad maiestatem vestram intelligens ea fidutia, quam erga maiestatem vestram et domum Francie semper habui et habeo, ipsum dominum Raynaldum huc ad me venire feci et eidem totale conceptum mentis et dispositionis mee [ 313r] erga ipsam vestram maiestatem exposui, dignetur igitur maiestas vestra ipsi in cunctis que nostra parte referet, fidem credulitatis tanquam mihimet ipsi impartiri, qui me semper commando. Data Mediolani, primo ianuarii 1451.
Eiusdem vostre maiestatis filius et servitor Franciscus Sfortia Vicecomes, dux Mediolani, et cetera.