Registro n. 2 precedente | 1265 di 1791 | successivo

1265. Francesco Sforza al Rettore dei giuristi, al Rettore degli artisti e all'UniversitÓ di Pavia 1450 dicembre 23 Lodi

Francesco Sforza assicura i Rettori dei giuristi e degli artisti dell'UniversitÓ di Pavia che farÓ rivedere il rotolo delle letture.

Rectori iuristarum, Rectori artistarum atque Universitati felicis Studii papiensis.
Litteris vestris respondentes, quibus mirari aliquantulum videmini quod legati vestri, qui ad nos superioribus diebus cum litteris vestris advenere, deprecantes ut rotulum lecturarum illius nostri felicis Studi vobis transmitteremus, moram traxerint tardiorem, vobis scribimus ut admiratio hec a vobis lunge aliena sit legatos ipsos ob alienam causam usque inpresenciarum eandem moram non traxisse, nisi quod rotolum ipsum diligenter examinari iussimus et ordinari. Nos vero, primum requisicioni vestre satisfacturi, vos avisatos reddimus quod prestum unum ex nostris cum rotulo antedicto ad vos destinabimus, predictos legatos vestros cum eo ad invicem remandaturi. Laude, xxii decembris 1450.
Cichus.