Registro n. 2 precedente | 1339 di 1791 | successivo

1339. Francesco Sforza ad Aimone di Romagnano 1451 gennaio 5 Milano

Francesco Sforza ringrazia Aimone di Romagnano, vescovo di Torino, per i buoni sentimenti che ha verso di lui e lo prega di prestare fede a quanto Martino Grassi riferirà al suo ritorno.

Domino Aymo, episcopo Taurinensi (1).
Etsi antea de vostra erga nos caritate et benevolentia minime dubitaremus haberemusque dominationem vestram in patrem et amicum precipuum, atamen gratum habebimus hoc nobis declarasse nomine vestro Martinus Grassus, civis noster mediolanensis et presencium lactor, qui de vostra optima disposicione erga nos cerciores non (a) fecit, ex quibus immortales gratias reverende dominationi vestre habemus, offerentes nos nostraque omnia ad honores, exaltacionem et commoda ipsius dominationis vestre. Ceterum, intelectis que idem Martinus retulit, respondemus et de mente nostra monitum fecimus eundem Martinum illuc revertentem de hiis que nostri parte dominationi vestre refferet et narrabit. Erit igitur humanitatis vestre et rogamus eam ut eidem Martino de mente nostra informato placeat fidei bonam plenitudinem adhibuire et non minus quam nobis ipsis. Data Mediolani, v ianuarii 1451.
Cichus.


(a) Così A.

(1) Si tratta del vescovo Aimone di Romagnano (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 824).