Registro n. 2 precedente | 1424 di 1791 | successivo

1424. Francesco Sforza a Giovanni I di Kleve 1451 gennaio 14 Milano

Francesco Sforza fa presente a Giovanni I, duca di Kleve, che non era necessario chiedere un salvacondotto: come gli altri di Filippo il Buono, duca di Borgogna, ha libero accesso alle terre sforzesche.

[ 351v] Illustri domino duci clevensi (1).
Per litteras vestras et viva voce per nuncium vestrum intelleximus, cum vobis in presenti cuntingat reddeundo ad partes proprias per dictiones nostras iter facere, literas nostras salvicumdutus dominationem vestram expectare, sic vidimus qua serenissimus rex Aragonum pro re vestra nobis scribit, quod profecto supervacaneum est, minime enim dominationi vostre nec ceteris illustrissimi domini ducis Burgondie, consanguinei nostri honoratissimi, apud nos commendacione vel salvicumductu opus est, cum per territoria ubique nostra eis iter liberum sit haud aliter quam per propria loca prefacti illustrissimi domini ducis, et cetera. Tamen, ut dominationi vestre satisfaciamus, per eundem nuncium vestrum vobis mittimus opportunas litteras nostras passus et, ut dominationi vestre iter magis liberum sit, ad vos destinamus dilectum familiarem nostrum Ludovicum de Bononia, presentium lactorem, qui per terras et loca nostra ubique vobiscum erit, cuius relactibus ceu nobis placeat fidem inpartiri. Data Mediolani, xiiii ianuarii 1451.
Cichus.


(1) Giovanni I di Kleve.