Registro n. 2 precedente | 1520 di 1791 | successivo

1520. Il Consiglio segreto a Pietro Fregoso e agli Anziani di Genova 1451 gennaio 25 Milano

Puntuale e particolareggiata replica del Consiglio segreto di Milano alle accuse di Brancaleone Lercaro.

[ 375r] Domino Petro de Campofulgosio, Dei gratis duci Ianuensi, et consilio Ancianorum.
Illustris et magnifici domini honorandissimi, voluit illustrissimus princpes dominus noster dux ut litteras illustris dominationis et magnificentiarum vestrarum sue celsitudini scriptas ad querelam nobilis civis vestri Branchaleonis Lercharii videremus ea mente ut de re pro qua idem Branchaleo questua est, informatus litteris eisdem aptius et convenientius responderet quod iam esse factum ita ut decet et rei de qua scriptum est convenit, non dubitavimus; verum, quia non nulla in facto rettulisse Branchaleonem illustri dominationi et magnificentiis vestris agnovimus, que a re gesta non nihil aberrant, visum est nobis officii nostri esse rem ipsam, ut est gesta, ordine dominationi et magnificentiis vestris enarrare ut, nudata veritate et nullo errore decepti, cognoscatis non aliam esse mentem prefati nostri principis erga dominationem et magnificentias vestras que fidere et sperare possitis nec minori favore tractatam fuis se causam Branchaleonis et apud principem ipsum nostrum et apud hunc ordinem Consilii sui Segreti, quam si filii aut fratris eiusdem principis causa fuisset agitata. Cum enim excellentia sue dominationi familiariter et humane ipsum Branchaleonem excipisset, tum propter ipsius prudentiam et virtutem, tum vel maxime dominationis et magnificentiarum vestrarum contemplacione motus, non existimavit esse sibi factum satis, nisi et seriatim hunc suum nuncio ac demum litteris et ore proprio admonuisset ut rem Branchaleonis in fidem et tutelam nostram suscipientes, ita favoribus illam prosequi deberemus ut nihil deesset opis et auxiliis quod in rem ipsam conferre possemus. Nos autem, tametsi sponte nostra Ianuensibus omnibus et ipsi presertim Branchaleoni propter ipsius nobilitatem et virtutis eminentiam libenter faveamus, eo tamen maius studium adhibuimus quo magis ad id faciendum iussus principis urgebat autoritas. Audito itaque Branchaleone circa partem illam, qua petebat sibi satisfieri de quantitate illa pecunie, qua se creditorem asserebat ad banchum Sancti Ambrosii, diximus eum satis intelligere bancho illi nullam restasse fidem et propterea non illi magis posse ea via quam aliis Mediolanensibus civibus satisfieri. Et quamquam ipse suo nomine non appareret ad dictum banchum creditor ullius quantitatis licet factum assereret creditorem pro se civem quendam Mediolanensem et consequenter deberet intelligere nullam sibi fieri iniuriam si eodem iure cum ceteris civibus tractareturt nihilominus, propter reverentiam illustris dominationis et magnificentiarum vestrarum paratos nos obtulimus operam onmi diligentia et studio dare ut voto potiretur [ 375v] et suo desiderio satisfieret, si non in presenti tempore, quo multe ac magne necessitates pecuniarum principem nostrum urgent, saltem cum melior se facultas offerret addentes videri nobis Branehaleoni debere satis esse, cum illi longe melior a nobis oblata conditio esset, quam multis Mediolanensibus civibus, eredita multa notabilis quantitatis super locis Ianue habentibus offeratur, quibus, pro denegata satisfactione si represalias peterent, nullo modo prestaretur auditus; hec actenus ad ea, que de iure sibi non ministrato in crediti sui consecutionis conquestus est. Quantum autem attinet ad partem illam, qua dicit nos illi denegantes copiam facte ab eo protestationis non magis sibi quam barbaro cuipiam aures prestitisse, dicimus mirari multum et dolere quod homo gravis et extra passionem rei sue modestus et prudens quorelam talem de Consilio hoc fecerit, cum nihil cordi nobis magis sit, tum propter iniuncti nobis oneris (a) tum propter frequentes memorati principis admonitiones, quam et omnibus prebere aures indifferenter et eos reddere, quam citius fieri possit expeditos qui honesta et iuri consona petunt. Non fuisset igitur Branchaleoni denegata protestationis copia si illam habere voluisset, nec profecto credendum est in hac una re tam levis momenti nos sprevisse Branchaleonis preces, quibus et a principe nostro mandatum erat ut illi in rebus maioris ponderis faveremus, presertim cum protestationi facile fuisset respondere, ita ut nihil illi protestatum esse profuisset; quod, ut verum esse sciant illustris dominatio et magnificentie vestre, illam ex integre si petierit dari, sibi faciemus. Circa partem autem illam, qua dicit se a nobis expeditionem non reportasse in causa, quam cum heredibus et sociis quondam Theodori Bossii habuit, dicimus non minorem nos in hoc admirationem cepisse quam in aliis, cum enim esset differentia illa quattuor commissa mercatoribus ea lege ut, si discordes essent, ordo noster tertii, seu quinti loco ita provideret ut iuri et equitati locus non abesset. Intellecta discordia mercatorum, volentes quantum in nobis erat operam dare ut differentie illi ex iure et equitate daretur finis cum omnes illi rei vacaremus propter eas que dietim multifariam nobis occupationes imminent, onus audiendi partes domino Nicolao Arcimboldo uni ex collegis nostris iniunximus qui, Branchaleone teste partes ipsas non modo semel sed pluries et quotiens partes ipse voluerunt accu rate diligenter et quo potuit maiore studio audere et intelligere conatus est. Is [ 376r] demum rettulit cause illius tales esse difficultates; tam ex iure, quam ex facto nascentes ut compositione magis quam iuris censura digna videretur. Quam ob rem existimantes Branchaleoni melius cedere rem potius transactione, quam lite finire, tractare composicionem cepimus et interponente se domino Iohanne Ferrufino collega nostro, vie quedam preposite fuerunt quibus licet Branehaleo unus fuerit non numquam prebere aures, tandem non assensit. Videntes autem exitum rem non accipere, ne partibus preiuditium fieret, causam et illius instantiam in suspenso teneri iussimus quoad ex partium voluntate compositionis aut iuris via sumeretur, existimantes in rem hoc Branchaleonis esse magis quam si tertio cuipiam, aut quinto causa committeretur. Multa sunt preterea que in hac materia narrare longum esset, quibus intellectis illustris dominatio et magnificentie vostre non dubitamus iudicarent non modo non negatam fuisse Branchaleoni quod questus est iusticiam, sed magnos illum accepisse favores nec minores certe quam si arcto consanguinitatis gradu fuisset illustrissimo domino duci nostro nexus. Quod licet existimemus dominationem et fraternitates vestras ex his, qua supra rettulimus, intellegere gratum tamen nobis erit et iucundum, si hoc Branchaleo ipse maluerit ut, adducto secum iureperito, huc venire non differat, ut quod ipse, seu iuris civilis ignorantia seu nimia commoditatis sue passione motus non intelligit ab alio cui credat melius et clarius accipiat. Speramus enim eum qui venerit ita clarum efficere ut posthac illustris dominatio et magnificentie vostre non sint prebiture aures iis, qui dixerint civibus vestris a nobis audientiam aut iustitiam fuisse denegatam. Qui nos paratos offerimus ad queque grata vobis et bene cessura. Datum Mediolani, die xxv ianuarii MCCCCLI.
Consilium Secretum illustrissimi et excellentissimi principis domini nostri domini Francisci Sfortie Vicecomitis, ducis Mediolani, et cetera.


(a) Cosė A.