Registro n. 2 precedente | 1647 di 1791 | successivo

1647. Francesco Sforza al vicario del vescovo di Piacenza 1451 aprile 16 Milano

Francesco Sforza scrive al vicario del vescovo di Piacenza ammonendo che non si deve proibire ai dazieri di confessarsi e comunicarsi, specie a Pasqua, non dimenticando che a lui è concesso di imporre tasse «absque ulla imputatione».

Domino vichario episcopi Placentie.
Intelleximus ex facta nobis gravi significatione parte datiariorum illius nostre civitatis anni presentis quod inhibere videmini ne in confessionibus admittantur, neve ad hoc proximum resurrectionis Domini nostri Iesu Christi festum sumere possint sanctum ecclesie sacramentum prout moris unde in admirationem adducimur. Cum igitur sire debeatis licitum esse nobis et premissum exigi posse facere et debera vectigalia ordinaria absque ulla imputatione vel inhibitione monemus vos ut concedere velitis et providere quod dicti datiarii confessiones suas facere valeant et sanctum sacramentum summere prout facere debent et tenuntur veri et fideles cristiani libere absque ullo impedimento revocando quicquid incontrarium proccessisset alioquim pro indenitate intratarum nostrarum cogeremur fieri facere illam provisionem quam et prout expediens videremur. Data Mediolani, xvi aprilis 1451.
Antonius,
Iohannes,
Matheus.