Registro n. 2 precedente | 1649 di 1791 | successivo

1649. Francesco Sforza al luogotenente e al podestà di Lodi 1451 aprile 20 Milano

Francesco Sforza ordina al luogotenente e al podestà di Lodi di far saldare, «constante credito», i debiti dei quali si lamenta fra' Avenanzio de Marchia.

Locumtenenti et potestati Laude.
Habens dominus frater Avenantius de Marchia ordinis Minorum nonnullos in illa civitate nostra debitores, nobis requisivit sibi per nos de remedio opportune provideri, ut debitum celeriter suum consequi possit, maxime quia ad partes eas Marchianas de proximo profecturus est. Cuius requisitionibus anuentes contentamur et vobis committimus quod ius summarium et instante fatiatis sine strepitu et figura iuditii contra suos veros debitores et etiam, constante vobis de credito, eos debitores per omnia iuris remedia compellatis ad sibi integre satisfatiendum et dandum quod dare debunt, cessantibus cavillationibus quibuscumque, ita quod presto suum debitum consequetur. Data ut supra.
Iohannes.