Registro n. 2 precedente | 1694 di 1791 | successivo

1694. Decreto di Filippo Maria Visconti sull'immunità di Galeotto Bevilacqua 1442 marzo 26 Milano

Allegato decreto di Filippo Maria Visconti (26 marzo 1442) sull'immunità di Galeotto Bevilacqua e discendenti, nonché dei dimoranti sulle sue terre, ovunque esse siano.

Dux Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comes ac Ianue dominus.
Liceat alias immunitatam concesserimus spectabili militi quondam domino Galeoto Bivilaquis sic exigentibus eius erga nos meritis pro se, filiis et descendentibus ac descendentium descendentibus et hominibus habitantibus in loco Machasturne Cornu Veteris et Cornu Novi et pro omnibus suis tam in territoriis dictorum locorum quam in quocumque alio territorio sitis et iacentibus, nonnulli tamen ex dictis hominibus habilltantibus in locis predictis sicut intelleximus, videntur velle gravari pro aliquibus eorum bonis, qua habent in territorio Malei episcopatus nostri Laudensis, maxime vigore decreti nostri de anno proxime preterito et mense novembris conditi. Ad tollendam igitur quamcumque differentiam aut dubietatem, que maxime occasione dicti decreti hactenus adducta est et de cetero posset oriri, adversus homines predictos harum serie declaramus et decernimus nostre intentionis [ 457r] fuisse et esse quod homines quicumque predictorum de Bivilaquis in terris et locis suis predictis presentialiter habitantes et residentes ad aliquorum onerum solutiones pro bonis, que habent in territorio predicto Malei, non graventur, nec gravari debeant neque deterioris conditionis fiant aliis in dictis terris commorantibus, qui melius beneficio dicte exemptionis potiuntur, non obstante decreto nostro predicto ac etiam decreto nostro edito de anno mccccxiii de mense octobris aut aliis quibuscunque in contrarium, quibus in hac parte dumtaxat ex certa scientia et de nostre plenitudine potestatis etiam absolute derogamus. Mandantes Magistris intratatarum nostrarum necnon officialibus nostris Laude et ceteris omnibus, ad quos spectat et spectare possit, quomodolibet in futurum, quatenus has nostras declarationis litteras observent et faciant inviolabiliter observari, non attentantes nec attentari facientes vel permittentes quomodolibet contra eas, sub indignationis nostre pena. In quorum testimonium presentes fieri et registrari iussimus nostrique sigilli et corniole secrete munimine reborari. Data Mediolani, die vigesimosexto martii MCCCCXLsecundo.
Iohannes, Antonius, Aluysius.