Registro n. 2 precedente | 1703 di 1791 | successivo

1703. Francesco Sforza all'arciprete, al capitolo e ai canonici della chiesa di San Giovanni Battista di Monza 1451 maggio 10 Milano

Francesco Sforza scrive all'arciprete, al capitolo e ai canonici della chiesa di San Giovanni Battista di Monza di immettettere Marchiolo Cassina nel possesso del beneficio canonicale dandogli le onoranze che gli spettano.

Venerabilis (a) carissimis nostris dominis archipresbitero, capitulo et canonicis ecclesia Sancti Iohannis Baptiste terre Modoetie.
Molestos a esse videmini presbitero Marchiolo Cassine illius ecclesie beneffttiali pro canonicatu per quondam Lancillotti Belloni mortem vacato et per apostollicas litteras expectativas per se optato, renitentes quoque ab eo, quas vobis debet, honorantias admittere. Quo fit ut non mediocriter de vobis admiremur et precipue quia intentionis nostre fuisse, quam et impresentiarum esse vobis declaramus nosce debuistis quod presbiter ipse canonicatum illum prorsus obtineat. Certi igitur quod huic intentioni nostro ullo pacto non eritis ocursuri, hortamur vos et quam plurimum oneramus quatenus eundem presbiterum Marchiolum in dicti canonicatus possessione iam inductum manuteneatis et tueamini et in eo residentem faciatis, suscipientes ab eo quas vobis debuerit honorantias, quia, ut predissimus, sic nostre firme dispositionis est. Preterea si de hoc aliquis senserit se gravari, illum ad nos remittatis gravaminis causam ellegaturum, cui nos iuris debitum ministrari fatiemus. Mediolani, die x maii 1451.
Cichus.


(a) Cosė in A.