Registro n. 2 precedente | 1751 di 1791 | successivo

1751. Francesco Sforza a Ludovico di Savoia 1451 maggio 29 Milano

Francesco Sforza chiede al duca di Savoia, Ludovico, di consentire ai fratelli alessandrini Nicolino e Facino Inviziati di entrare nei possedimenti che hanno in territorio sabaudo.

Domino duci Sabaudie.
Habent dilecti cives nostri Alexandrie Nicolinus et Facinus, fratres de Inviciatis, sicuti informati sumus, certas proprietates et possessione in dictione vestra, que sibi, uti aiunt, occupantur indebite; quod certo credimus preter mentem et voluntatem vestre dominationis evenire. Sperantes itaque nostros illustrem dominationem vestram eque bene nostros fideles in terris suis tractaturam ac nos in terris nostris suo tractari volumus et iam pluries iussimus, affinitatem vestram rogandam duximus ad bonam evidentiam indissolubilis amicitie et affinitatis nostre, ut dignetur mandare ipsos fratres de Inviciatis ad iura sua admicti se bene cum honore et iustitia tractari, ut inteligant omnes ita vobis nostros caros esse sicuti vestri nobis sunt certe carissimi. Mediolani, 29 maii 1451.
Cichus.