Registro n. 2 precedente | 1755 di 1791 | successivo

1755. Francesco Sforza a Giovanni da Capistrano 1451 maggio 30 Milano

Francesco Sforza informa Giovanni da Capistrano che, assecondando il popolo di Milano, ha chiesto e ottenuto dal papa ch'egli possa venire in cittą.

Reverendo fratri Iohanni de Capistrano.
Affectantes nos admodum et ittidem hic populus noster Mediolanensis, reverende pater, accesum vestrum ad hanc patriam supplicavimus sanctitatem domini nostri Pape, ut dignaretur huic siti nostre satisfacere. Et itaque honeste peticioni nostre inclinata scribit per alligatum breve reverende paternitati vestre ut apud nos se conferat, quod etsi speramus vos libenter facturum pro ea que in nos et Mediolanenses nostros et vestros affecti estis caritate et benivolentia, tamen non potuimus nos continere quin eandem reverendam paternitatem vestran rogaremus ut et nobis et huic vobis devotissimo populo Mediolanesi in hoc complaceretis. Quod ut faciatis in Christo rogamus vos. Erit hoc certe Deo nostro gratum et nobis gratissimum. Mediolani, penultimo maii 1451.
Cichus.