Registro n. 2 precedente | 24 di 1791 | successivo

24. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina che siano restituiti a Lelio Fraduzio da Ancona 500 ducati da lui avuti.

[ 9r] Magistris intratarum.
Subvenit alias mutuo nobis Lilius Fraduzius de Ancona de ducatis quinquegentum venetis, prompte quidem libera manu et absque ullo prorsus interesse. Nos, itaque, restitutioni huiusmodi denariorum opportune providere intendentes, tum quia dignum est, tum ut ipse Lilius in futuris necessitatibus nostris subvenire etiam nobis possit, volumus et mandamus quatenus eidem Lilio dictos ducatos quinquecentum assignatis, sicut et nos per presentes assignamus, super quibuscumque intratis ordinariis nostre civitatis Cremone in mensibus augusti, septembris et octubris anni proxime futuri 1451 mensuatim pro rata solvendos, aut de ipsis assignationem sibi fatiatis alibi super quibusvis intratis nostris, prout melius vobis videbitur, intratis Camere satisfacere nequentibus, cum hoc: quod huiusmodi assignationem possit ille in alium transferre si et prout sibi videbitur et magis placuerit, fatiendo fieri ex nunc scripturas quaslibet proinde necessarias et expedientes et congruis temporibus solutiones debitas. Data Mediolani, iii novembris 1450.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.