Registro n. 2 precedente | 25 di 1791 | successivo

25. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina che vengano saldati i prestiti in denaro avuti da Solam Bonsignor e dai soci ebrei nonché da Leonardo Bonarelli da Ancona.

Suprascriptis Magistris.
Habere debent a Camera nostra Solam de Bonsignor et eius sotii ebrey ducatos duos mille ducentos aureos, de quibus usque die septimo mensis augusti anni cursi 1447 mutuo nobis subvenerunt cum interesse ducatorum quatuordecem pro centenario in anno, quod quidem usque ad diem presentem capit in sumam, computatis nonnullis aliis expensis inde sequtis, ducatos septingentos duos et soldos trigintaduos, ultra libras centum quinquaginta et soldos septem in drapis presentialiter sibi in hac civitate solutas. Debet quoque Leonardus Nicolai Bonarolli de Ancona ab ipsa Camera habere ducatos tercentum quatuor, de quibus mutuo nobis similiter subvenit de mense augusti anni cursi MCCCCXLVI cum interesse ducatorum [ 9v] viginti pro centinario singulo anno quod ascendit in suma ducatos centumnonaginta duos et soldos quadragintasex. Qui omnes denarii, computatis libris millesexingentis imperialium que pro interesse temporis futuri ad rationem quindicim pro centinario iuxta camptam conventionem debentur ascendunt sumam librarum duodecimmille quadragentarum septuaginta septem et soldorum decem imperialium sicut de premissis omnibus constat per rationem visam et calculatam cum ipsis ebreis et Leonardo in concordia per dilectum familiarem nostrum Steffanum de Zachariis cum scientia et participatione vestrum. Et quia nedum obtulerunt illi verum etiam promisserunt restituire nobis nonnulla iocalia et pignera nostra penes eos pro cautione denariorum de quibus, ut pretangitur, mutuo nobis subvenerunt, existentia, si securi per nos fiant de solutione dictarum librarum duodecimmille quadrigentarum septuaginta septem et soldorum decem perfiendam eis super intratis nostris assignatam opportunam, habentes hanc oblationem et promissionem suam non modo gratam, sed etiam acceptissimam, deliberamus et intendimus digne eorum petitioni satisfacere. Quare contentamur, volumus et mandamus, quatenus eisdem ebreis et Leonardo firmam, validam et irrevocabilem assignationem fatiatis, sicut et nos per presentes irrevocabiliter facimus, de predictis libris duodecimmille quadrigentis septuaginta septem et soldos decem imperialium super quibuscumque intratis ordinariis huius inclite urbis nostre mensium augusti, septembris et octobris proxime futuri anni MCCCCLprimi sibi mensuatim pro rata solvendis, decernentes et ipsis ebreys et Leonardo concedentes quod ipsam assignationem possint in totum vel partem alienare vel in alium transferre, prout sibi melius videbitur et placuerit, fatiendo fieri ex nunc scripturas quaslibet pro premissis necessarias et expedientes et congruis temporibus solutiones debitas. Mediolani, iii novembris 1450.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.