Registro n. 2 precedente | 328 di 1791 | successivo

328. Francesco Sforza a Ludovico di Savoia 1450 settembre 12 Milano

Francesco Sforza comunica al duca Ludovico di Savoia che non gli consta essere detenuto Michele Zopello, suo servitore.

Domino Ludovico, duci Sabaudie.
Illustrissime princeps et excellentissime domine consanguinie noster honorande, vidimus que ad nos scribit excellencia vestra circa liberacionem Michelis Zopelli de Xacillo, servitoris vestri in civitate nostra Alexandrie detenti. Breviter autem respondentes eundem Michaelem de mandato nostro nequaquam detentum fuisse, quinymmo de tali detencione nullam unquam noticiam habuimus. Miramur etiam quod idem Micael ab officialibus nostris aut ab alio quoque, nulla subsistente causa, detentus extiterit, quemadmodum vestra celsitudo presuponit. Si ergo de hac re cerciores facti erimus, curabimus votis celsitudinis vestre quantum possibile nobis fuerit satisfacere, ad eius beneplacita queque parati. Mediolani, die xii septembris 1450.
Cichus.