Registro n. 2 precedente | 369 di 1791 | successivo

369. Francesco Sforza ad Astorgio Agnesi, Pietro da Noceto, Giacomo Calvi, Vincenzo Amidani e Giovanni Le Jeun 1450 settembre 14 Milano

Francesco Sforza scrive al cardinale Astorgio Agnesi perché perori presso Niccolò v la dispensa matrimoniale per Onofrio Ruffaldo da Siena e Caracossa Spinola.

Domino cardinali Beneventano (1).
Recitaremus aliter, reverendissime pater et domine prestantissime, pater noster precipue, casum strenui Honofrii Rufaldi ex nostris armorum ductoribus circha contractum et consummatum iam ab eo cum nobili Caracossa Spinula matrimonium nisi replicative ad maximum pontificem littere nostre latius ipsum continerent et plenissimam eius notitiam haberet internuntius suus harum portitor qui cum viva voce exponet, quod itaque reliquum est paternitatem vestram, que nostris et nostrorum in rebus continue magis accensa est, quanta maiore possumus prece rogamus intercedat, operet et instet, apud apostolicam beatitudinem cause naturam examinet et illi compatiatur et nostri contemplatione, et tum vel maxime pro innata sibi benignitate ac clementia, inclinet ad concedendam iugalibus ipsis dispensationem, que tot votis et precibus expetitur et que adeo necessaria est. Nos enim eam auribus et ex auditione condignam existimamus et usque adeo gratam et acceptam habebimus quam in hoc prestabit vestra paternitas opeam, ut nulla alia re gratiorem et cariorem habere possumus, et satis scimus quantum gratie habeat apud beatitudinem apostolicam vestra paternitas et quantum ponderis sint et efficatie persuasiones et orationes sue. Cuius vestre paternitatis ad beneplacita queque nos semper offerimus. Data Mediolani, die xiiii septembris 1450.
Cichus.
In simili forma scriptum fuit domino Petro de Nuceto, secretario apostolico.
Item, in simili forma domino Iacobo de Calvis, apostolico soldano.
Item, in simili forma Vicencio de Amidanis.
In simili forma, cardinali Morinensi (2).


(1) Si tratta del cardinale Astorgio Agnesi (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 672).
(2) Si tratta del cardinale Giovanni Le Jeun (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 521).