Registro n. 2 precedente | 378 di 1791 | successivo

378. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate e ai collaterali del banco degli stipendiati 1450 settembre 16 Milano

Francesco Sforza designa Luigi Garelli a cavallaro della posta di Alessandria in luogo del defunto suo padre.

[ 145v] Dilectis nostris Magistris intratarum nostrarum ducalium et Collateralibus nostris generalibus.
Dilecti nostri, periit die primo presentis mensis Iacobinus Garelus de Alexandria, qui curie nostre caballarius erat ad postam ipsam Alexandrie, bonam igitur habentes informationem de Aluisio, filio suo et eius sufitientia, ipsum sui loco deputamus et constituimus cum stipendio quod ipse Iacobinus habebat, comitentes vobis et volentes quod, facta scriptione opportuna, sibi de dicto stipendio mensuatim ordinatis temporibus responderi faciatis, incipiendo die predicto primo presentis, quondam ipse continue servivit. Data Mediolani, die xvi septembris MCCCCL.
signata Cichus.