Registro n. 2 precedente | 470 di 1791 | successivo

470. Francesco Sforza a Ludovico Bolleri 1450 settembre 22 Milano

Francesco Sforza assicura Ludovico Bolleri di aver disposto di compiacerlo nelle richieste, di cui alla missiva precedente. Gli invierā, inoltre, Abramo Ardizzi per assecondare la sua richiesta.

Domino Ludovico de Bolero, vicecomiti Relaime et de Monte, et cetera.
Ut primum recepimus litteras magnificencie vestre, quibus requirit ut ad eam mittere velimus unum ex nostris intelecturum quecumque dicere voluerit statum nostrum concernencia, scripsimus indilate ad Abraam de Ardiciis ut eo proficiscatur et veniet certi sumus. Rengraciamur autem magnificencie vestre ex eo quod pro negociis fidum a nobis nuncium postulaverit, ex inde quod singularem in nos affectionem declaraverit in favorem Iohannis de Centalo, subditi vestri, scripsimus opportune ad locuntenentem nostrum Alexandrie, nec dubitamus quin virtute litterarum nostrarum et respectu magnificencie vestre, eidem Iohanni rem gratam facere studebit. Iniungimus etiam prefato locuntenenti nostro quod arma, de quibus in cedula vestra agitur eidem magnificencie vestre restitui faciet. Ad cuius beneplacita queque ex animo parati sumus. Mediolani, xxii septembris 1450.
Cichus.